monumenta.ch > Plinius > sectio 164

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 164
{LXVI} Plura autem genera. alia spissior densiorque geniculis, brevibus internodiis, alia rarior maioribus, tenuiorque et ipsa. calamus vero alius totus concavus, quem vocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei cartilaginis atque carnis. Orchomenio et nodi continuo foramine pervii, quem auleticon vocant. hic tibiis utilior, fistulis ille.